Traiectus Kazín

Navigationes pulcherrimos prospectus Fluvii Veronensium praebentes

Černošice       Lipence

Decanus Černošice | Ferry et Thacasin

Carlstein petentes vallem Fluvii Veronensium monumentis Slavorum antiquorum abundantem nave obite sub oppido Kazín famoso 

Kessinger navis Berounka | Ferry et Thacasin

Consilium excursionis tramine ferriviario factae
ad Carlstein et retrorsus Pragam.

Viam inite e Pragensi statione ferriviae principali ad villam Černošice Carlsteinque petite prospectu pulcherrimo e nave nostra Kazi delectati.

Ad traiectum Kazín tramine ferriviario S7 Carlstein petenti et tricesima quaque minuta vel saepius Pragensem stationem ferriviae principalem ac stationem, quae Smíchov vulgo nuncupatur, relinquenti pervenietis.

  • Portus Černošice a statione ferriviae Černošice duas minutas abest.
  • Portus Mokropsy a statione ferriviae Černošice – Mokropsy septem minutas abest pedibus ingredienti.
  • Portus Pláž a statione ferriviae Černošice – Mokropsy decem minutas abest pedibus ingredienti.
Drawing Ferry et Thacasin | Ferry et Thacasin

Historiam Slavorum heroicae aetatis explorate, traiectu vetustissimo Bohemiae iam anno MCLVIII constituto utentes.

Navis cursus Bohemiae ducissae Kazi oppidum prope accedit, ubi Bivoj, vir fortissimus, aprum vicerat.

Loci amoeni Fluvii Veronensium sunt vobis e nave cognoscendi.

Iam pridem rege Carolo IV. regnante Fluvius Veronensium aquae viam praebebat in primo ad lapides arenatios, quibus Caroli pons Pragensis aedificaretur, portandos ratesque lignorum Pragam transmittendas.

Horarium cotidianum navigationum prospectus praebentium

Mokropsy 09:50 12:00
12:50

(pauza)
převozník
obědvá
12:50 14:50 16:50
Kazín 09:55 12:55 14:55 16:55
Mokropsy 10:00 13:00 15:00 17:00
Pláž 10:30 13:30 15:30 17:30
Mokropsy 10:50 13:50 15:50 17:50
Kazín 10:55 13:55 15:55 17:55
Mokropsy 11:00 14:00 16:00 18:00
Černošice 11:20 14:20 16:20 18:20
Lipence 11:40 14:40 16:40 18:40
Mokropsy 11:50 14:50 16:50 18:50

Horarium cotidianum traiectionum

Mokropsy ☞ Kazín 09:50 10:50 11:50 12:50 13:50 14:50 15:50 16:50 17:50 18:50
Kazín ☞ Mokropsy 09:55 10:55 11:55 12:55 13:55 14:55 15:55 16:55 17:55 18:55

Navis cursus tempestate serena suscipiuntur vento, procella, grandine absente.

Dux turbam cum Mario Juhas | Ferry et Thacasin

Index pretiorum

Index pretiorum navigationum prospectus praebentium

Adulti – 150,- Kč
Infantes, personae septuaginta annorum et ultra – 70,- Kč
Pretium familiis aptatum – 400,- Kč (duo adulti, quinque infantes)
Birotae, perambulatores, infantes usque ad aetatem sex annorum canesque gratis portantur!

Tesserae viariae  per diem integrum sunt ratae. Si uno die prospectibus e nave saepius delectari vultis, portitorem taeniam designantem poscite.

Ferry et Thacasin labitur aqua Berounka | Ferry et Thacasin

Traiectio fluvii Mokropsy – Kazín

Pretium navigationis unitarium – 20,- Kč

Birotae, perambulatores, infantes usque ad aetatem sex annorum canesque gratis portantur!

Ferry et Thacasin viatorum in tabula | Ferry et Thacasin

Navis tota vobis elocari potest

Navis Kazi vobis elocari potest ad nuptias, diem natalem,  familiae vel societatis quaestuosae cenam privatim celebrandam.

Inter horam octavam et decimam matutinam vel post horam septimam vesperis pretium unius horae navigationis est 6000 Kč vectigali auctario incluso. Navis est in info@privozkazin.cz paciscenda.

Mario in navem miles Juhas Kessinger | Ferry et Thacasin

Scholis navigationes erudientes offerimus

Pretium unius discipuli – 70 Kč (decem personae aut plures)
Navigationes erudientes quinquaginta minutarum cum enarratione hora octava et hora nona matutina incipiuntur in info@privozkazin.cz paciscendae.

Navigationes semper e portu Mokropsy incipiuntur

NUMERUS TELEPHONICUS: +420 734 204 306

Dux Mario Juhas kayum Černošice | Ferry et Thacasin

Navigationes nostrae naturam circumiectam plene respiciunt.

Ratio viae destinata a Directorio navigationibus moderandis Rei publicae Bohemicae et a Magistratu  Fluvium Veronensium regenti approbata est.

Ferry et Thacasin velis ad Marina | Ferry et Thacasin
View in Ferry et Thacasin Berounka | Ferry et Thacasin
Mokropsy emporio | Ferry et Thacasin
Ferry et Thacasin crew member | Ferry et Thacasin
Ferry et Thacasin in Occasus | Ferry et Thacasin

Via Traiectus Kazín destinata

obnovitel-plaveb-po-berounce-zdenek-bergman

Instaurator navigationum per Fluvium Veronensium
Zdeněk Bergman
Portitor Pragensis